Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber viii

Qua dii vocant, eundum

In trivio mons est lapidum: supereminet illi
  Trunca Dei effigies, pectore facta tenus.
Mercurii est igitur tumulus: suspende viator
  Serta Deo, rectum qui tibi monstret iter.
Omnes in trivio sumus, atque hoc tramite vitae
  Fallimur, ostendat ni Deus ipse viam.

1531 D8v 1534 81
4 monstret] 1621; monstrat 1531, 1534, 1548