| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema VII

Non tibi, sed religioni

Isidis effigiem tardus gestabat asellus,
    Pando verenda dorso habens mysteria.
Obvius ergo Deam quisquis reverenter adorat,
    Piasque genibus concipit flexis preces.
Ast asinus tantum praestari credit honorem
    Sibi, et intumescit, admodum superbiens:
Donec eum flagris compescens, dixit agaso,
    Non es Deus tu, aselle, sed Deum vehis.

1531 B7r 1534 39