| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema VI

Ficta religio

Regali residens meretrix pulcherrima sella,
    Purpureo insignem gestat honore peplum.
Omnibus et latices pleno e cratere propinat.
    At circum cubitans ebria turba iacet.
Sic Babylona notant: quae gentes illice forma,
    Et ficta stolidas religione capit.

1546 5r