Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema IV

In Deo laetandum

Aspice ut egregius puerum Iovis alite pictor
    Fecerit Iliacum summa per astra vehi.
Quisne Iovem tactum puerili credat amore?
    Dic, haec Maeonius finxerit unde senex?
Consilium, mens atque Dei cui gaudia praestant,
    Creditur is summo raptus adesse Iovi.

1531 B6r 1534 36