Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema II

Mediolanum

Bituricis vervex, Heduis dat sucula signum:
    His populis patriae debita origo meae est,
Quam Mediolanum sacram dixere puellae
    Terram: nam vetus hoc Gallica lingua sonat.
Culta Minerva fuit, nunc est ubi numine Tecla
    Mutato, Matris virginis ante domum.
Laniger huic signum sus est, animalque biforme,
    Acribus hinc setis, lanitio inde levi.

1546 45v