Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber / I

Super insigni Ducatus Mediolanensis

Ad illustrissimum Maximilianum, Ducem Mediolanensem

Exiliens infans sinuosi e faucibus anguis,
    Est gentilitiis nobile stemma tuis.
Talia Pellaeum gessisse nomismata regem
    Vidimus, hisque suum concelebrasse genus:
Dum se Ammone satum, matrem anguis imagine lusam,
    Divini et sobolem seminis esse docet.
Ore exit. Tradunt sic quosdam enitier angues.
    An quia sic Pallas de capite orta Iovis?

1531 A2r 1534 5r