Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Andreae Alciati in librum emblematum praefatio
ad Chonradum Peutingerum, Augustanum

Dum pueros iuglans, iuvenes dum tessera fallit:
    Detinet, et segnes chartula picta viros.
Haec nos festivis Emblemata cudimus horis
    Artificum illustri signaque facta manu:
Vestibus ut torulos, petasis ut figere parmas,
    Et valeat tacitis scribere quisque notis.
At tibi supremus pretiosa nomismata Caesar,
    Et veterum eximias donet habere manus,
Ipse dabo vati chartacea munera vates,
    Quae, Chonrade, mei pignus amoris habe.

1531 A2r 1534 4r